라틴어 문장 검색

media quae nare recepta cervice exacta est in partesque eminet ambas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:2)
Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanae servat vestigia formae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:7)
sed per confusa frementis verba tamen vulgi vox eminet una "quis ille est?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 49:2)
deus eminet alte, impositaque premens puppim cervice recurvam caeruleas despectat aquas modicisque per aequor Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo nobilitata deae Scylaceaque litora fertur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:2)
Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:3)
Sistere difficile fit ut vitae altitudo recuperetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:5)
Insuper hae consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:3)
Si montis cuiusdam altitudinem admiratur, nequit segregare hoc a Deo, et percipit hanc admirationem interiorem quam vivit in Domino ponendam esse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:3)
“Habent montes altitudines, sunt uberes, spatiosi, decori, iucundi, floridi ac odoriferi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:4)
242. Una cum ea, in sancta familia Nazarethana, eminet figura sancti Ioseph.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:1)
Haec causa est cur Evangelistae in Crucis hora fastigium posuerint fidei contuitus, quandoquidem illa hora divini amoris altitudo et amplitudo splendent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:3)
Fides porro opem fert ut filiorum generatio tota in sua altitudine divitiisque percipiatur, quoniam efficit ut in ea agnoscatur creans amor, qui tradit et committit nobis novae personae mysterium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:7)
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum gignere, si fas est humanos tendere sensus usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque praevenit antiquos, et principium super ipsum eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 383)
psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli, quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei, nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae8)
monet ut deterrimus error utque superstitio veterum procul absit avorum, nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus emineat magnique inmensa creaverit orbis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권34)

SEARCH

MENU NAVIGATION