라틴어 문장 검색

et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem immunesque ac suis legibus victuros est pollicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 88:2)
gentis ex qua fuerit, non traditur - Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 166:2)
ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)
quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 257:1)
Nunc petit, cum pollicetur;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 232)
credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos, si id palam fecisset.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 411)
hospitium et cenam pollicere, ut convenit peregre advenienti:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 212)
Si mihi sit, non pollicear.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 344)
Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4190)
operam uxoris polliceor foras, quasi catillatum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 235)
Supplicium polliceri volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1206)
Si hercle habeam, pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 114)
Si me consulas, nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare - nam tu quidem hercle certo non sanu's satis, Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi - iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 273)
utinam efficere quod pollicitu's possies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9112)

SEARCH

MENU NAVIGATION