라틴어 문장 검색

iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens ille, quem ipse sequeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:11)
Pascha, inquit, hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:13)
in quam obseruantiam imitandam omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem ecclesia conuersa est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:6)
Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel egisse credendum est?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:4)
Sed et episcopus loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque parietes eius, cooperire curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.6)
Reuerso autem patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque ordinatus episcopus, habens iuxta morem prouinciae illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam temporis paschalis regulam obseruans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:2)
Multum namque eundem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:7)
Ipse est Eata, qui non multo post eidem ecclesiae Lindisfarnensi episcopus factus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 1:8)
Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Ediluini, uiri aeque Deo dilecti, qui et ipse aeuo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in prouincia Lindissi factus, multo ecclesiam tempore nobilissime rexit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:1)
Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, uel diuinae lectionis, uel continentioris uitae gratia illo secesserant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.6)
Ut defuncto Tuda, Uilfrid in Gallia, Ceadda apud Occidentales Saxones, in prouinciam Nordanhymbrorum sint ordinati episcopi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.1)
Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:1)
Consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:2)
Ueniens quoque Brittaniam Uilfrid iam episcopus factus et ipse perplura catholicae obseruationis moderamina ccclesiis Anglorum sua doctrina contulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:6)
INTEREA rex Alchfrid misit Uilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret episcopum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION