라틴어 문장 검색

sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:20)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
ubi sensus de experimento tantum, experimentum de natura et re ipsa judicat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:12)
Verum de experiendi viis, quae non minus quam viae judicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:14)
non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inventa aut deprompta essent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:6)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis revulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:4)
In artibus autem mechanicis, quae in natura et experientiae luce fundatae sunt, contra evenire videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:7)
nisi forte quandoque eveniat, ut artifex aliquis acrioris ingenii, et gloriae cupidus, novo alicui invento det operam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:6)
Neque certe damnari potest ars, si ipsa judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:3)
Atque quod de spiritualibus dictum est, Regnum Dei non venit cum observatione, id etiam in omni majore opere Providentiae evenire reperitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:4)
necesse enim est talia sub initiis evenire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:4)
solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eveniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 291:2)
sed illis, tanquam pro evidentibus et manifestis, receptis, de ceteris rebus, quae non tam frequenter et familiariter occurrunt, disputant et judicant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 292:2)
id quod antiqua saecula judicaverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION