라틴어 문장 검색

et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, finitimi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in verecundiam adducti sunt ut totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 219:1)
ea res ab stativis excivit Mettium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:4)
praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 296:2)
plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 408:1)
cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas - habitabat enim rex ad Iovis Statoris - populum Tanaquil adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 425:1)
principibus longe ab domo excitis, ipsum qui concilium indixerit non adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:1)
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 111:1)
Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:1)
ita metu ancipiti versi a fuga Romani in hostem et restituta acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 214:1)
at in eos versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:3)
alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra dimicandumque acie excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 325:1)
Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa sine, priusquam complexum accipio, sciam, inquit, ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 432:1)
eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 458:1)
ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 471:1)
deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 588:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION