라틴어 문장 검색

tradit Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exequeretur, fatali omnium ignavia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장8)
simul lacrimas eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae, ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장3)
nam Verginius studia iuvenum eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장13)
nam et ego et Secundus exsequemur eas partis, quas intellexerimus te non tam omisisse quam nobis reliquisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 3:2)
erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum placita cognoverant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 4:2)
ut ignorent leges, non teneant senatus consulta, ius civitatis ultro derideant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium penitus reformident.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:2)
cetera domus officia uxor ac liberi exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:4)
consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 3:2)
omnia scire, non omnia exsequi.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:1)
ita consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 2:1)
credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 2:1)
ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 3:2)
praeceptum Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장3)
is quo magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장4)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION