라틴어 문장 검색

tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 4:1)
tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 1:1)
destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili statuere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:2)
Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:1)
' annalibus suis uir consularis inseruit, frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum statueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:7)
unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exequenda curarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 2:1)
nec illum, quanquam sensisset, aut inquirere quicquam aut exequi ausum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 3:3)
consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 1:2)
uerum postero die et senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 4:1)
ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:3)
institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 2:2)
uerum minis eius ac uiolentia territus perdere statuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:1)
Imagines et elogia uniuersi generis exequi longum est, familiae breuiter attingam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:1)
Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suadentibus - posse enim auctoritate et praesentia praeualere - nihil amplius quam continere se statuit et legionariorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque tendebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 1:2)
simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION