라틴어 문장 검색

ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:2)
in quo cum doceret eos qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita eloquentiae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:4)
quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato - , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 2:1)
num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:2)
Ex quibus contrariis argumenta talia existunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:5)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)
Atque in deliberationibus etiam et lauda- tionibus idem exsistunt status.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:3)
in qua argumentatione status coniecturalis exsistit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:5)
In qua re alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae disceptationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 3:4)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
iam igitur in archetypo e quo G descriptus est verba illa in margine extitisse videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말70)
quo minus igitur honoris erat poëtis, eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum gloriae responderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:11)
sed nescio quo modo inhaeret in mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit maxime et apparet facillime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 32:2)
multa enim e corpore existunt, quae acuant mentem, multa, quae obtundant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION