라틴어 문장 검색

et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 694:2)
Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 104:1)
legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes approbantes, dum pugnaturum consulem credebant - neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 463:1)
divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 578:2)
si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 212:1)
unam eam fecit, quae supra est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 316:2)
ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 363:3)
his ut maior apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 370:1)
his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 382:1)
Congrio ptati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes, date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 11)
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus propinquos nostris accolis, veneroque te, ne Nicobulum me sinas nostrum senem prius convenire quam sodalem viderim Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam Mnesilochus misit super amica Bacchide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 12)
Trachalio Pro Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 21)
Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait, Patoken eukuklou sfaires enaligkion ogko, rerum orbem mobilem rotat dum se immobilem ipsa conseruat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:21)
totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:9)
Nam et corporis commoda cum externis [et externa cum corporis] et ipsa inter se corporis et externa cum externis comparari solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION