라틴어 문장 검색

Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens, magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:12)
Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:9)
Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.5)
pugnabant contra inuicem, qui hostem euaserant, ciues.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.4)
Ecce, inquit, hostium manus, quos timuisti, Domino donante euasisti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:10)
Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 2:1)
de quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam, et aliis quoque fratribus ministerium uitae ac salutis docendo exhiberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:8)
Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:5)
et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 138:3)
iuvenis evasit vere indolis regiae, nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 410:3)
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, per hunc, inquit, castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:1)
et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros evaderet miles, deditio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 183:1)
qui terrores tandem eo evasere ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 466:1)
telo extracto praeceps Fabius in volnus cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:3)
vincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem collis evasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 564:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION