라틴어 문장 검색

Washingtonii modestia difficulates omnes facillime superavit, et quamvis auctoritas ejus libellis famosis opprobriisque variis notabatur, ejusque ministros rebus sibi a praeside mandatis infideles esse a nonnullis palam praedicabatur, paulumque, quin plebs in defectionem apertam erumperet, abfuit, Washingtonii, tamen, prudentia invicta pacem et concordiam restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.101)
gladiosque suos in vomerem convertere omnes facillime adducti sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.34)
Cum illo, igitur, pacem et foedus facillime fecerunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.57)
pax, itaque, facillime facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.59)
" " Cum populi liberi magistratus summus bis constitutus esset, cumque tertio praeses fieri facillime potuisset, ad villam, tamen, suam secessit, seque ab omni munere civili in posterum procul amoveri, ex animo cupiebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.29)
- Difficultates omnes, perseverando, facillime superavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.85)
Responsum, e vestigio, cuivis reddere facillime poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.108)
Quodvis concipere simul ac exsequi facile poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.111)
tum, quia, homines omnes, cujuscunque sint coloris, natura aequales esse, facillime probari et demonstrari potest.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.192)
Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:17)
Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:17)
Facile aliis caremus vitiis:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:7)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:12)
"Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:207)

SEARCH

MENU NAVIGATION