라틴어 문장 검색

Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장1)
sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장8)
set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis, Arminium pro libertate bellantem favor habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장6)
nam post illum reciperatorem urbis filiumque eius Camillum penes alias familias imperatoria laus fuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장12)
sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장4)
Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac memoriam virtutum eius celebre fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장1)
nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장7)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
ac forte parva res magnum ad certamen progressa praebuit iuveni materiem apiscendi favoris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장4)
utrumque in laudem Drusi trahebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장2)
nec omnia apud priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda posteris tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장12)
simul laudibus Seianum extulit tamquam labore vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장6)
addidit orationem Caesar multa cum laude filii sui quod patria benevolentia in fratris liberos foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장2)
quod principium favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장2)
Dolabellae petenti abnuit triumphalia Tiberius, Seiano tribuens, ne Blaesi avunculi eius laus obsolesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION