라틴어 문장 검색

plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 45:4)
quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:2)
et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 138:3)
et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, finitimi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in verecundiam adducti sunt ut totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 219:1)
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 69:1)
rex verecundia victus quando id certum atque obstinatum est, inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 165:1)
itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 341:2)
quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorque vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 392:1)
sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 580:1)
Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 616:1)
sed alii aversabantur preces aut verecundia aut metu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:1)
perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore patrum, virtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium et modum adhibendo ubi res posceret priores erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 210:1)
regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 354:1)
cum aliud praeterquam de quo rettulissent decemviri dicere prohiberent, Claudium interpellandi verecundia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 428:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION