라틴어 문장 검색

ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 33:2)
Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:4)
Genera deinde alia sunt, quae diuersam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 37:2)
Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum leuior.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:1)
Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 59:3)
Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:3)
fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:1)
quae fere carcinodes est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:2)
Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 6:4)
Si uero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:1)
Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 2:1)
Haec in capite fere medicamentis egent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:1)
Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iactentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 1:1)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:8)
Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION