라틴어 문장 검색

Multa sunt alia quibus probatur fides amici, quamuis in sinistris maxime.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:19)
de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:7)
Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:10)
Sed quoniam de probatione fidei satis actum est, ad caetera enucleanda procede.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:12)
Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:19)
cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:27)
Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:4)
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)
Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:13)
cum nec fides eius dubia, nec adulatio sit suspecta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:2)
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:1)
dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:5)
nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:11)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION