라틴어 문장 검색

Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:1)
Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut [vitam nobis concedas'.
(카이사르, 히스파니아 전기 17:4)
Quibus mons, non virtus saluti fuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:8)
Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:1)
Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:4)
Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis euerat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam viderent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:6)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)
quos cognoscit non sua sed Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum per eos Caesari provincia restitueretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:15)
Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
(카이사르, 내란기, 1권 5:3)
Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam ante descensum est:
(카이사르, 내란기, 1권 5:4)
debere se suae salutis rationem habere.
(카이사르, 내란기, 1권 20:4)
Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 22:4)
quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solatio;
(카이사르, 내란기, 1권 22:10)
quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit, atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui;
(카이사르, 내란기, 1권 24:12)
Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
(카이사르, 내란기, 1권 51:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION