라틴어 문장 검색

Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:3)
Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 7:1)
quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 11:2)
Sed antequam arbusculas transferas,nota ventos quibus antea fuerant constitutae, postea manus adhibeto ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 7:1)
Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et minus sit periculi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 1:1)
Annorum notae cum corpore mutantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:1)
Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 1:1)
quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:2)
Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares quam feminas, reditum patrisfamiliae minuunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:4)
Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:4)
quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 2:3)
Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 12:2)
Nam in maiore numero diversis notis opus est, ne confundatur memoria custodis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 12:3)
quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 2:2)
Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION