라틴어 문장 검색

"eructat amplum vulnus undam sanguinis ferventis, inque texta pontis subditi fundit vaporum flumen et late aestuat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1428)
conpositis igitur rerum morumque secundis in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari contigit ac statione frui valloque foveri pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1 exstruitur media castrorum sede tribunal editiore loco, tumulus quem vertice acuto excitat in speculam, subiecta unde omnia late liber inoffenso circum inspicit aere visus, hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro foedere iuratae Christi sub amore sorores, conscendunt apicem;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1208)
hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:6)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:4)
Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:1)
Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:3)
ea lapsa repente ruinam cum sonitu trahit et Danaum super agmina late incidit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:4)
rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:16)
tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:3)
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:10)
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:4)
hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:10)
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late prospiceres arce ex summa, totumque videres misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:12)
cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:2)
Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION