라틴어 문장 검색

capaciores adfer huc, puer, Scyphos et Chia vina aut Lesbia vel quod fluentem nauseam coerceat metire nobis Caecubum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 99)
et tu, quicumque es felicior atque meo nunc superbus incedis malo, sis pecore et multa dives tellure licebit tibique Pactolus fluat nec te Pythagorae fallant arcana renati formaque vincas Nirea, heu heu, translatos alio maerebis amores, ast ego vicissim risero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 154)
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.5)
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:1)
quid ego nunc dicam peteme eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam umbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cmuciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 6:1)
A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 41:1)
inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 75:4)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)
utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse, nam ἐγκωμιαστικόν aut ἐπιδεικτικόν dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 59:3)
fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:3)
omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:3)
ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:1)
feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:1)
quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 86:1)
nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 161:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION