라틴어 문장 검색

At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:10)
hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:13)
Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:14)
Fortuna uices?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 29:1)
Homines quatimur fortunae salo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 45:1)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:34)
si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:2)
Tu fortunam putas erga te esse mutatam:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:14)
An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:25)
eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:28)
Postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:29)
Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:33)
Uellem autem pauca te cum Fortunae ipsius uerbis agitare;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:1)
Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION