라틴어 문장 검색

Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere nequitiam derelinquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:15)
— Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:4)
Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:7)
— Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:12)
— Ex his enim, ait, quae concessa sunt euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:30)
— Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:32)
Proelium cum omni fortuna animis acre conseritis ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:35)
In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:38)
Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:2)
neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:4)
Quare quibus in ipsis inest ratio etiam uolendi nolendique libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:8)
Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:12)
— Nimium, inquam, aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:5)
Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION