라틴어 문장 검색

sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:8)
Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant) blanditias plures et tu mihi magna voluptas, dicere sim solitus, tu me reficisque fovesque, tu facis, ut silvas, ut amem loca sola;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:7)
Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, inveniebantur lacrimae tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:10)
Inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:6)
Is tepidis inpletur aquis artusque fovendos accipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:3)
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem res nova tristitiam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:1)
Expalluit aeque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:7)
Virginei Cinyras haec credens esse timoris, flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:3)
hos navita ponti edidit esse deos, dum retia litore siccat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:6)
Non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens silvas captatam saepe per omnes adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa iniectos umeris siccantem sole capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:2)
Protinus Hylonome morientes excipit artus inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora admovet atque animae fugienti obsistere temptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 43:1)
Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, fortis et infelix et plus quam femina virgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:1)
nymphae quoque flere videntur siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:5)
ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:7)
Vidi quoque luce carentia regna et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineae valido medicamine prolis reddita vita foret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION