라틴어 문장 검색

est etiam quare proprio cum lumine possit volvier et varias splendoris reddere formas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:4)
corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una labitur omnimodis occursans officiensque, nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:5)
versarique potest, globus ut, si forte, pilai dimidia ex parti candenti lumine tinctus, versandoque globum variantis edere formas, donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta, ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:6)
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
et tamen ipsa suo si fulget luna nitore, cur nequeat certa mundi languescere parte, dum loca luminibus propriis inimica per exit?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:5)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
a parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere, ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:19)
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:1)
[sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis eruit oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:4)
at vigiles mundi magnum versatile templum sol et luna suo lustrantes lumine circum perdocuere homines annorum tempora verti et certa ratione geri rem atque ordine certo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:1)
sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:6)
nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:2)
sic fulgorem quoque cernimus ante quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni e simili causa, concursu natus eodem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:6)
Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:1)
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION