라틴어 문장 검색

si numerare funera Corneliae velles, amiserat decem, si aestimare, amiserat Gracchos.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:2)
filius magno aestimavit Gracchorum natales, mater et funera.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:7)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum- que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:4)
Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 86:1)
Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse, vinci non posse.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:1)
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum in- tactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 97:1)
C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 104:1)
illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:4)
Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans, secundam orbitatem iudicans lacrimas amittere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:3)
Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:4)
Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:1)
Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 22:1)
tot acerba funera :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:3)
ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION