라틴어 문장 검색

Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 6:1)
Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 7:1)
Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 9:1)
De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 11:3)
Vivaria autem quae nunc vulgus dicit - quos παραδείσουσ Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit - haut usquam memini apud vetustiores scriptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 5:1)
Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 10:3)
Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 1:1)
AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 2:1)
Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτησ et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant astra, scite ista omnia ac perite disserebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 4:1)
Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos 'septentriones' vocamus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 5:1)
Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis 'septentriones' , id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti 'triones' figurantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 10:1)
APUD mensam Favorini in convivio legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 2:1)
Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτησ, Romanis nauticis 'subsolanus' cognominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 9:1)
Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat - 'volturnum' Romani vocant - ,eum plerique Graeci mixto , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION