라틴어 문장 검색

quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:3)
Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 16:5)
τοῦ με`ν ἰδίου μάρτυροσ ἐφείσατο, τοῦ δ' ἐμοῦ κατεφρόνησεν. *̔ερμαγόρασ cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 15:8)
63. Quare volumus et firmiter precipimus quod Anglicana ecclesia libera sit et quod homines in regno nostro habeant et teneant omnes prefatas libertates, jura, et concessiones, bene et in pace, libere et quiete, plene et integre, sibi et heredibus suis, de nobis et heredibus nostris, in omnibus rebus et locis, in perpetuum, sicut predictum est.
(Magna Carta 65:1)
Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:2)
recipit materia quaestionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 26:4)
Quinetiam in propaginis, quae ad successionem admittebatur, limitatione, eam non ultra personam suam et haeredes ex corpore suo extendi volebat, omissa heredum generalium mentione, sed illud legis decisione, qualis ex verbis antedictis elici poterat, subiiciebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:12)
sed tractum est a iure, ubi dicitur nihil interesse, utrum quis unum filium habens dicat 'fili, heres esto', an 'Titi, heres esto'. ergo dicendo 'hoc illud germana fuit' quasi nomen dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6749)
quaeritur heres de iure traxit ut non generum, sed heredem diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4241)
"uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit."
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 9:2)
cum scriptum ita sit si mihi filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:3)
4. Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit, non capiat de terra heredis nisi racionabiles exitus, et racionabiles consuetudines, et racionabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum;
(Magna Carta 6:1)
At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:2)
Concessimus eciam omnibus liberis hominibus regni nostri, pro nobis et heredibus nostri in perpetuum, omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et heredibus suis, de nobis et heredibus nostris.
(Magna Carta 3:6)
Divitiae magnae haeredi relictae aves rapaces undique ad eas convolare invitant, nisi haeres fuerit aetate et iudicio confirmatior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION