라틴어 문장 검색

Atque pro sua parte non videre se quomodo officio Anglorum fidelium et bonorum ligiorum satisfacere possent, nisi regem a tam perniciosis consiliariis liberarent, qui tam ipsum quam populum suum protinus eversuri essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:15)
utque extaret simul signum aliquod honestae suae et propensae in generis humani commoda voluntatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:24)
illi sane affectu honesti, sed conatu invalidi fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:63)
quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut verum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:3)
ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam majore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:12)
Illustrissimae dominationis tuae servus devinctissimus et fidelis,
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 4:1)
Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, nunc dimittis, cum quis fines suos et expectationes honestas assectus fuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:40)
Illud enim facilitatis atque mollitiei indicium est, quae honestam mentem in vincula captivam abducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:22)
Reperiuntur siquidem viri fideles, sinceri, candidi, et veraces, minime vafri aut involuti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:3)
Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:6)
Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:5)
Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:2)
Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset admonitio amici fidelis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:8)
Unum, quod vix fidele consilio reperturus sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:20)
Raro enim nisi a fideli et intimo amico consilium datur, quod non ad dantis fines inflexum et detortum sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION