라틴어 문장 검색

Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
Fidelis quippe amicus medicamentum est vitae, immortalitatis gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:46)
Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:26)
Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:3)
In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:11)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
Morbida Saturni quid mundo stella minetur, Quamue salutis opem iouialis gracia mundo Nunciet, aut Martis sidus que bella prophetet, Quo duce, qua causa, quo fomite quoue patrono, Temperie, motu, uita, splendore, meatu Prouidet, applaudit, blanditur, consulit orbi Sol, oculus mundi, uite fons, cereus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:5)
Dimidium qui cepit habet, finisque beati Gracia principiis semper respondet honestis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:17)
Illic arte sua vitam pictura secundam Donat eis quos castus amor, concordia simplex, Pura fides, uera pietas coniunxit et unum Esse duos fecit purgati fedus amoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:2)
Quod Natura petit, Racio commendat, Honestas Approbat, immo cupit, Pietas deposcit et instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:33)
Hie ortu cultura nouo uitaque decenti Gramatice locat artifices et uiuere cogit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:1)
Picture series cum fama predicat illic Auctores logice, quos donat fama perhenni Vita, nec sepelit illos quos terra sepultos Velat, sed recolens deffunctos suscitat orbi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:1)
Quid cause genus efficiat, quo tendat et ad quem Deueniens finem deliberet utile, iustum Iudicet, affirmet rectum, demonstret honestum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:11)
Solliciti uultus, animum prudentis, honesti Cultus, attenti speciem formamque modesti Hec gerit et sexum transcendit mente uirili.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:5)
Cur animam, celum, racionem, gaudia, uitam Impare sub numero prudentum dogma figuret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION