라틴어 문장 검색

ausus es caecos aditus inire, ducit ad manes via qua remotos tristis et nigra metuenda silva, sed frequens magna comitante turba.
(세네카, Hercules Furens 12:33)
an contumacis ianuam mundi traho?
(세네카, Hercules Furens 14:8)
ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
Aditum venenis palla femineis dedit.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:21)
Aditum nocendi perfido praestat fides.
(세네카, 오이디푸스 8:21)
mille ad hanc aditus patent.
(세네카, Phoenissae 156:1)
aditusque verbis tramite angusto patet eruere possem:
(세네카, Phoenissae 232:1)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusi signa iacere faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 161)
'ianua vel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi tam duris clausa taces foribus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 166)
sed tu sola mei, tu maxima causa doloris, victa meis numquam, ianua, muneribus, tu sola humanos numquam miserata dolores respondes tacitis mutua cardinibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1613)
sidera sunt testes et matutina pruina et furtim misero ianua aperta mihi, te nihil in vita nobis acceptius umquam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 924)
nunc sine me plena fiunt convivia mensa, nunc sine me tota ianua nocte patet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 164)
interea nobis non numquam ianua mollis, non numquam lecti copia facta tui.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2014)
a pereant, si quos ianua clausa iuvat!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 238)

SEARCH

MENU NAVIGATION