라틴어 문장 검색

Igitur tam praeclaro principe jam obside facto, et rege una cum illo in Pannoniam regresso, universus exercitus ex jussu et concessu regis per pontem trans paludem intromissus est, et ad fluvium Lintax castrametatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:1)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Hac igitur Tankradi praesumptione imperator audita, moleste accepit, eo quod ejus colloquium vitaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:2)
Offensi igitur et tristes universi lamentabantur confratrem [0431C] tam crudeli nece et vili tractatu obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:10)
Igitur tam intolerabile pondus collapsae turris licet [0433A] repentino casu procumberet, non caementorum aut petrarum collisione, in plurimas partes dissiliit, sed quassi et corrupti per loca muri ipsius arcis jacentes rimarum laesione hiabant, aditumque, sed tamen difficilem, exhibebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:11)
Boemundus igitur, qui retro agebat custodiam cum caeteris viris magnificis, intellecta hac caede crudelissima, vidensque suos semineces per abrupta montium per opaca loca latere, celeri fuga hac illacque tendere:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:11)
Stemus igitur, et in proposito vitae nostrae in nomine Domini moriamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:11)
Quadam igitur die quosdam Turcos, [0504C] sub eadem intentione in giobo quadraginta militum ab hospitio tabernaculorum egressos, Christiani a moenibus urbis speculantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:2)
Igitur Turci callide eos post fumi nebulam insequentes, errore caliginis dissociatos alios trucidabant, alios sagittis transfigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:1)
Brodoan igitur ab obsidione Hasart fugato, et principe ejusdem praesidii a duce et omnibus primoribus benigne commendato, ac pacifice in sua relato, exercitus Antiochiam repedavit, et in victoria ac pace magna universi principes in ea consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:6)
Comes igitur Reymundus videns quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium grave adversus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, avaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aevo imbutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:8)
Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:5)
His igitur auditis, princeps Damascenorum vehemente ira motus est, apprehensosque viros quinque decollari jussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:5)
Mortuo igitur tam egregio duce et nobilissimo Christi athleta, maxima lamenta et nimius ploratus omnibus illic Christianis, Gallis, Italicis, Syris, Armeniis, Graecis et gentilibus plerisque, Arabibus, Sarracenis, Turcis fuere per dies quinque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:3)
Stemus igitur in nomine Domini nunc conjuncti, etsi pauci, virtus Dei magna ad omnia, qui pro ejus gratia parati sumus instare et sustinere pericula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION