라틴어 문장 검색

adiciebant etiam periti rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 658:1)
id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 521:1)
ad hoc maior ignotarum rerum est terror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 669:1)
Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 441:1)
nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 94:1)
nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur praesens excidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 426:1)
maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 488:2)
Magna vis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 505:1)
magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, oppresserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 241:2)
quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes, dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 26:2)
biduum natura montis per se ipsum exploranda ne quid ignoti esset absumpsit consul;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 323:1)
si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 34:2)
satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 118:1)
Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 542:1)
et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION