라틴어 문장 검색

sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
at Pomponius multa morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam fortunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장6)
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장11)
contremuerantque patres (nam quotus quisque adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium virorum expers erat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장8)
quo per discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui moris ob iuventam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장2)
Cassius plebeii Romae generis, verum antiqui honoratique, et severa patris disciplina eductus facilitate saepius quam industria commendabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장5)
sane vetus urbi faenebre malum et seditionum discordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장2)
pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praetorius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장5)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장9)
quippe Aemilium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장8)
Marsus quoque vetustis honoribus et inlustris studiis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장8)
Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장1)
At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장1)
Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inventores perhibent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION