라틴어 문장 검색

Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장1)
Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus, verberum notas exprobrant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장1)
et si vellet imperium promptos ostentavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장5)
'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장1)
neque enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장5)
igitur Caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장5)
pergerent, properarent culpam in decus vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장11)
imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem longinquitate exilii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장4)
aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia tributa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장10)
sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato vinctae legiones!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장6)
at victoribus decus gloriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장6)
Achaiam ac Macedoniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장6)
id quoque morum Tiberii fuit, continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장2)
et accepere barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장3)
nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION