라틴어 문장 검색

Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret quod inpressum esset e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem 'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:3)
Ad hanc fortassis similitudinem, aeris scilicet et aerei sigilli, quasi videlicet informis et formati, Hilarius respexit cum, ut dudum supra meminimus, Filium a Patre formatum dixit, id est eo modo esse suum habere de Patre quo res formata ex ipsa suae materiae substantia dicitur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:10)
"Tu formasti me et posuisti super me manum tuam," utrumque significat, ut quod formavit antiquum sit, quod superposuit manum novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:24)
Et illam primam inmutabilem naturam unius eiusdemque substantiae vocant, hanc vero alterius, scilicet quod a prima illa inmutabili discedens prima sit altera, quod nimirum ad unitatem pertinet et ad dualitatem, qui numerus primus ab uno discedens alter factus est. Et quoniam cuncti secundum unitatis speciem naturamque inpares numeri formati sunt, quique ex his coacervatis tetragoni fiunt, duplici modo eiusdem substantiae participes esse dicuntur, quod vel ab aequalitate formantur tetragoni, vel coacervatis in unum numeris inparibus procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION