라틴어 문장 검색

tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes, Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2010)
itur in aequor molibus et veteres tellus nova contrahit undas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 26)
") excusso populi iure atque senatus quod timui incurri;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 49)
"exsilium patrum, plebis mala, principe caeso captivum imperium ad Geticas rumor tulit aures, luce nova veterum coetus de more Getarum contrahitur;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 192)
quem fors fuat an incurrat an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 17:2)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:6)
quos undique urbium ascitos imperator in unam civitatem, invitator in unam cenam forte contraxerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 4:2)
Erato, labores differ atque ingens opus in minores contrahe gyros;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum2)
pulsat metus undique et undique frater, ac velut hiberno deprensus navita ponto, cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat Luna vias, medio caeli pelagique tumultu stat rationis inops, iamiamque aut saxa malignis exspectat submersa vadis aut vertice acuto spumantes scopulos erectae incurrere prorae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권127)
sic alacres odio nullaque cupidine laudis accensi incurrunt, scrutatur et intima vultus unca manus penitusque oculis cedentibus intrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권140)
super igneus antris mons tonat, exundant apices fluctusque Pelorus contrahit, et sperat tellus abrupta reverti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권235)
utque feri vectorem fulminis albus cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권371)
sic avidi incurrunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권285)

SEARCH

MENU NAVIGATION