라틴어 문장 검색

Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)
Consummatur itaque bonum eius, si id inplevit, cui nascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 8:5)
Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:5)
" Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:6)
Bonorum unum propositum est consentire naturae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 41:4)
apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 45:2)
Haec bona non crescunt, si plena sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 45:3)
Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:2)
Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 48:1)
si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:2)
Eadem enim virtute et mala fortuna vincitur et ordinatur bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 8:6)
Nam si hanc inaequalitatem receperis, ut fortiter torqueri in minoribus bonis mulieres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua animosius quam although, as Seneca here maintains, circumstances may bring one or another of them into fuller play.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 17:2)
nisi beatus est, in summo bono non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:3)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION