라틴어 문장 검색

et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 254:1)
hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna, ut, cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 386:1)
itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 599:1)
delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta - iam enim maturae erant segetes - profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis, quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur, positis improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:2)
maiores ideo instituisse ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 573:1)
incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 157:2)
hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 199:1)
quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 317:1)
qua direpta missis in arcem qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos arcem recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:2)
initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in colloquium venisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 501:1)
septuageni aeris militibus divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 293:2)
militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 295:3)
in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:3)
ubi satis ad hunc modum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 155:1)
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION