라틴어 문장 검색

in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 204:1)
tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 206:1)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius Publicolae frater conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 210:1)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)
Ariciam infesto agmine itur, nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 277:1)
medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 326:1)
longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:5)
ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:2)
eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 458:1)
nam non alio ante bello infestior Romanus - adeo hinc contumeliis hostes, consules mora exacerbaverant - proelium iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 511:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION