라틴어 문장 검색

in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 14:3)
armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 15:8)
nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 9:4)
sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 8 8:7)
quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 6:5)
, cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 9:2)
coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 5 2:9)
deque eo vehementius erat scriptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:5)
semperque Carneades προβολη`ν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῆͺ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:10)
cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:2)
de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 5:3)
erat in senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus ab initio, non fides ad extremum defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 1:5)
voluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus (non enim omnibus) paulo fortasse vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:6)
ut in duces vehemens sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION