라틴어 문장 검색

suarum securus tuis ingemescit iniuriis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:9)
Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:7)
Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:11)
inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:6)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:9)
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
— Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse uiderentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:19)
Hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:21)
civitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit.
(카이사르, 아프리카 전기 97:3)
Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:3)
quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:8)
Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:5)
Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:2)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION