라틴어 문장 검색

ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars pariter inlacessita transierit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 3:1)
ponendisque insuper castellis spatium fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 1:3)
nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:2)
ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes addiderant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 3:1)
vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 4:4)
Octavo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro aede Apollinis Galbae haruspex Vmbricius tristia exta et instantis insidias ac domesticum hostem praedicit, audiente Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contra- rio et suis cogitationibus prosperum interpretante.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장1)
Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa , quod postea creditum est, insidiis et simulatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장1)
exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장4)
rapuerant pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii suis militibus ac stipendiis tuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장4)
aptum tempus insidiis legere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장10)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장2)
neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장4)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION