라틴어 문장 검색

atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)
nostram enim vitam vult intelligi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 163:2)
quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:2)
ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 214:3)
non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 215:2)
ego certe, ne calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:3)
aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 350:4)
ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:3)
Et si qui non satis forte, quid , quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 377:2)
sit aperta, ut intelligi possit, non immodica, ut memoria contineri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:4)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:2)
nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 15:2)
nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:2)
modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION