라틴어 문장 검색

Quo die rursus detecto vulnere considerandus color est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장231)
Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장92)
15 Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장1)
At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장167)
Si autem altius malum est, considerari debet nervosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장22)
tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장123)
Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장2)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장15)
Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장3)
Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장5)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장37)
et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso levi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장7)
Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장25)
idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장11)
Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장72)

SEARCH

MENU NAVIGATION