라틴어 문장 검색

Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 67:12)
At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:9)
qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.
(카이사르, 내란기, 3권 75:9)
Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pornpeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit.
(카이사르, 내란기, 3권 84:6)
Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:8)
Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto.
(카이사르, 내란기, 3권 99:2)
Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 99:7)
Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt.
(카이사르, 내란기, 3권 104:3)
ibi ab Achilla et Septimio interficitur.
(카이사르, 내란기, 3권 104:5)
Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:8)
Quos ille, cum in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit;
(카이사르, 내란기, 3권 109:6)
quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est.
(카이사르, 내란기, 3권 109:7)
Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant.
(카이사르, 내란기, 3권 110:11)
Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit.
(카이사르, 내란기, 3권 112:11)
Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 112:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION