라틴어 문장 검색

Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:2)
Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis uitandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:4)
Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 2:5)
Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:1)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:2)
Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:3)
eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:4)
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:1)
Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 30:1)
Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 1:1)
nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:2)
sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:1)
uitandus omnis labor, omnis uehementior motus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:2)
itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:8)
Tune temporis affirmare ausus sum, etiam post laborem a Targa exantlatum, immo post curas renovatas, quas idem vir in novissima sua editione) Celsi anno 1810 4to Veronae edita publici juris fecit, multa adhuc emendanda superesse;
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION