라틴어 문장 검색

Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
varii urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos sub- trahunt montes, aliae ripis lacubus vallibus pavidae circumfunduntur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:1)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
" Quanto pulchrius illi visum esset, si flumen aliquod lacumque complesset !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 27:3)
Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est) senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata ;
(세네카, De Providentia, book 1 28:5)
sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 70:6)
Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:4)
pectore impulsus tuo huc mons et illuc cessit et rupto aggere nova cucurrit Thessalus torrens via:
(세네카, Hercules Furens 4:3)
num flamma cursus pariter et torrens ferent et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:2)
Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:2)
] Quin per Taenarias fores manes cum tacitos adit maerentem feri ens chelyn, cantu Tartara flebili et tristes Erebi deos vicit nec timuit Stygis iuratos superis lacus.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:10)
inter infernos lacus possessus atra nocte cum Fato steti nec invocavi;
(세네카, Hercules Oetaeus 19:5)
si voces dolor abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus et redde fatis:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:7)
non ubi hibernos nebulosus imbres Auster advexit properatque torrens Hister et iunctos vetat esse pontes ac vagus errat;
(세네카, 메데아 10:11)
ille vocali genitus Camena, cuius ad chordas modulante plectro restitit torrens, siluere venti, cura suo cantu volucris relicto adfuit tota comitante silva, Thracios sparsus iacuit per agros, at caput tristi fluitavit Hebro:
(세네카, 메데아 10:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION