라틴어 문장 검색

Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:4)
Sed habeat ambulacra ex eiusmodi lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:5)
Sint quoque fenestra ex vitro colorato ubi pingantur columnae, imagines omnigenae, flores, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:8)
At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:10)
Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:18)
In summitate vero plumbo vel lapide quadrato coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis clausum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:19)
Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:11)
Spatia autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:12)
Columnas etiam et pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas, recipio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:5)
Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:10)
Sane qui lapidem fines distinguentem transponit culpa non caret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:7)
Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
(불가타 성경, 판관기, 20장40)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
(불가타 성경, 집회서, 32장25)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei.
(불가타 성경, 집회서, 36장26)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION