라틴어 문장 검색

sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis locum paene infimum obtinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:1)
Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Theombrotum est, quem ait, cum ei nihil accidisset adversi, e muro se in mare abiecisse lecto Platonis libro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:1)
et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:2)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
"non quidquid denique lectis scribitur in citreis?"
(페르시우스, 풍자, satire 141)
hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto conpositus lecto crassisque lutatus amomis in portam rigidas calces extendit, at illum hesterni capite induto subiere Quirites.
(페르시우스, 풍자, satire 360)
at si unctus cesses et figas in cute solem, est prope te ignotus, cubito qui tangat et acre despuat:
(페르시우스, 풍자, satire 424)
. . . . . Cum quaererem numquid nobis in prandium frater parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrimas pollice extersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:2)
Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:8)
Mox et super lectum venit atque omni vi detexit recusantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:6)
Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat . . . . | Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:4)
Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:17)
Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:23)
Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION