라틴어 문장 검색

tantum hoc meum duco, vestras invitare personas expectare voluntates laudare sententias, et 1 cum in locum statumque pontificis quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum, a me procedat obsequium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 4:3)
et prius quam ulli bonorum reddam discentis obsequium, cogor debere ceteris docentis officium, adicitur huic inpossibilitati pondus pudoris, quod mihi peculiariter paginae decretalis oblatu pontificis eligendi mandastis arbitrium coram sacrosancto et pontificatu maximo dignissimo papa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 6:2)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 8:1)
malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:3)
igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
namque nos ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 1:4)
sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad caenam conveniremus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora);
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 4:1)
proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:3)
nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:2)
"sed corda parumper huc adverte libens atque has bonus accipe voces:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:97)
angunt sua gaudia matrem, tunc libare dapes Baccheaque munera Chiron orat et attonitae varia oblectamina nectens elicit extremo chelyn et solantia curas fila movet leviterque expertas pollice chordas dat puero, canit ille libens immania laudum semina:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권84)
illa libens discit, quo vertice Pelion, et quis Aeacides, puerique auditum nomen et actus adsidue stupet et praesentem cantat Achillem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권238)
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem conubii, redeunt animo iam dona precesque et lacrimae vigilesque viri prope limina questus, Asteris et vatis totam cantata per urbem, Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu, quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit flectere corda libens et iam sibi dura videri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam86)

SEARCH

MENU NAVIGATION