라틴어 문장 검색

nam qui liberos [esse] ilico se arbitrantur, ex conspectu eri si sui se abdiderunt, luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, ei nomen diu servitutis ferunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 72)
lectos sternite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2104)
lectis sternendis studuimus munditiisque apparandis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 34)
cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장33)
Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장6)
cum coaxatum fuerit, super altera coaxatio transversa sternatur clavisque fixa duplicem praebeat contignationi loricationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장24)
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, Praecipitesque trahit silvas, stupet incscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 12:1)
nam infert 'sternitur Arcadiae proles sternuntur Etrusci' et 'agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4272)
in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:3)
Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:4)
lustramurque iovi aut 'lustramur', id est purgamur, ut Iovi sacra faciamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2791)
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 20:3)
sic Cicero sterni triclinia, et in foro sterni iubebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6983)
lustrabat aut inlustrabat, aut re vera 'lustrabat', id est purgabat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 64)

SEARCH

MENU NAVIGATION